Summorum Pontificum cura ad hoc tempus usque semper fuit, ut Christi
Ecclesia Divinae Maiestati cultum dignum offerret, «ad laudem et gloriam
nominis Sui» et «ad utilitatem totius Ecclesiae Suae sanctae».
Ab immemorabili tempore sicut etiam in futurum, principium servandum est
«iuxta quod unaquaeque Ecclesia particularis concordare debet cum
universali Ecclesia non solum quoad fidei doctrinam et signa
sacramentalia, sed etiam quoad usus universaliter acceptos ab apostolica
et continua traditione, qui servandi sunt non solum ut errores vitentur,
verum etiam ad fidei integritatem tradendam, quia Ecclesiae lex orandi
eius legi credendi respondet»1.
Inter Pontífices qui talem debitam curam adhibuerunt, nomen excellit
sancti Gregorii Magni, qui tam fidem catholicam quam thesauros cultus ac
culturae a Romanis in saeculis praecedentibus cumulatos novis Europae
populis transmittendos curavit. Sacrae Liturgiae tam Missae Sacrificii
quam Officii Divini formam, uti in Urbe celebrabatur, definiri
conservarique iussit. Monachos quoque et moniales maxime fovit, qui sub
Regula sancti Benedicti militantes, ubique simul cum Evangelii
annuntiatione illam quoque saluberrimam Regulae sententiam vita sua
illustrarunt, «ut operi Dei nihil praeponatur» (cap. 43). Tali modo
sacra liturgia secundum morem Romanum non solum fidem et pietatem sed et
culturam multarum gentium fecundavit. Constat utique liturgiam latinam
variis suis formis Ecclesiae in omnibus aetatis christianae saeculis
permultos Sanctos in vita spirituali stimulasse atque tot populos in
religionis virtute roborasse ac eorundem pietatem fecundasse.
Ut autem Sacra Liturgia hoc munus efficacius expleret, plures alii
Romani Pontifices decursu saeculorum peculiarem sollicitudinem
impenderunt, inter quos eminet Sanctus Pius V, qui magno cum studio
pastorali, Concilio Tridentino exhortante, totum Ecclesiae cultum
innovavit, librorum liturgicorum emendatorum et «ad normam Patrum
instauratorum» editionem curavit eosque Ecclesiae latinae usui dedit.
Inter Ritus romani libros liturgicos patet eminere Missale Romanum, quod
in romana urbe succrevit, atque succedentibus saeculis gradatim formas
assumpsit, quae cum illa in generationibus recentioribus vigente magnam
habent similitudinem.
«Quod idem omnino propositum tempore progrediente Pontifices Romani sunt
persecuti, cum novas ad aetates accommodaverunt aut ritus librosque
liturgicos determinaverunt, ac deinde cum ineunte hoc nostro saeculo
ampliorem iam complexi sunt redintegrationem»2. Sic vero egerunt
Decessores nostri Clemens VIII, Urbanus VIII, sanctus Pius X3,
Benedictus XV, Pius XII et beatus Ioannes XXIII.
Recentioribus autem temporibus, Concilium Vaticanum II desiderium
expressit, ut debita observantia et reverentia erga cultum divinum denuo
instauraretur ac necessitatibus nostrae aetatis aptaretur. Quo desiderio
motus, Decessor noster Summus Pontifex Paulus VI libros liturgicos
instauratos et partim innovatos anno 1970 Ecclesiae latinae approbavit;
qui ubique terrarum permultas in linguas vulgares conversi, ab Episcopis
atque a sacerdotibus et fidelibus libenter recepti sunt. Ioannes Paulus
II, tertiam editionem typicam Missalis Romani recognovit. Sic Romani
Pontifices operati sunt ut «hoc quasi aedificium liturgicum [...] rursus,
dignitate splendidum et concinnitate» appareret4.
Aliquibus autem in regionibus haud pauci fideles antecedentibus formis
liturgicis, quae eorum culturam et spiritum tam profunde imbuerant,
tanto amore et affectu adhaeserunt et adhaerere pergunt, ut Summus
Pontifex Ioannes Paulus II, horum fidelium pastorali cura motus, anno
1984 speciali Indulto "Quattuor abhinc annos", a Congregatione pro Cultu
Divino exarato, facultatem concessit utendi Missali Romano a Ioanne
XXIII anno 1962 edito; anno autem 1988 Ioannes Paulus II iterum,
litteris Apostolicis "Ecclesia Dei" Motu proprio datis, Episcopos
exhortatus est ut talem facultatem late et generose in favorem omnium
fidelium id petentium adhiberent.
Instantibus precibus horum fidelium iam a Praedecessore Nostro Ioanne
Paulo II diu perpensis, auditis etiam a Nobis Patribus Cardinalibus in
Concistorio die XXIII mensis martii anni 2006 habito, omnibus mature
perpensis, invocato Spiritu Sancto et Dei freti auxilio, praesentibus
Litteris Apostolicis DECERNIMUS quae sequuntur:
Art. 1. Missale Romanum a Paulo VI promulgatum ordinaria expressio "Legis
orandi" Ecclesiae catholicae ritus latini est. Missale autem Romanum a
S. Pio V promulgatum et a B. Ioanne XXIII denuo editum habeatur uti
extraordinaria expressio eiusdem "Legis orandi" Ecclesiae et ob
venerabilem et antiquum eius usum debito gaudeat honore. Hae duae
expressiones "legis orandi" Ecclesiae, minime vero inducent in
divisionem "legis credendi" Ecclesiae; sunt enim duo usus unici ritus
romani.
Proinde Missae Sacrificium, iuxta editionem typicam Missalis Romani a B.
Ioanne XXIII anno 1962 promulgatam et numquam abrogatam, uti formam
extraordinariam Liturgiae Ecclesiae, celebrare licet. Conditiones vero a
documentis antecedentibus "Quattuor abhinc annos" et "Ecclesia Dei" pro
usu huius Missalis statutae, substituuntur ut sequitur:
Art. 2. In Missis sine populo celebratis, quilibet sacerdos catholicus
ritus latini, sive saecularis sive religiosus, uti potest aut Missali
Romano a beato Papa Ioanne XXIII anno 1962 edito, aut Missali Romano a
Summo Pontifice Paulo VI anno 1970 promulgato, et quidem qualibet die,
excepto Triduo Sacro. Ad talem celebrationem secundum unum alterumve
Missale, sacerdos nulla eget licentia, nec Sedis Apostolicae nec
Ordinarii sui.
Art. 3. Si communitates Institutorum vitae consecratae atque Societatum
vitae apostolicae iuris sive pontificii sive dioecesani quae in
celebratione conventuali seu "communitatis" in oratoriis propriis
celebrationem sanctae Missae iuxta editionem Missalis Romani anno 1962
promulgatam habere cupiunt, id eis licet. Si singula communitas aut
totum Institutum vel Societas tales celebrationes saepe vel plerumque
vel permanenter perficere vult, res a Superioribus maioribus ad normam
iuris et secundum leges et statuta particularia decernatur.
Art. 4. Ad celebrationes sanctae Missae de quibus supra in art. 2
admitti possunt, servatis de iure servandis, etiam christifideles qui
sua sponte id petunt.
Art. 5, § 1. In paroeciis, ubi coetus fidelium traditioni liturgicae
antecedenti adhaerentium continenter exsistit, parochus eorum petitiones
ad celebrandam sanctam Missam iuxta ritum Missalis Romani anno 1962
editi, libenter suscipiat. Ipse videat ut harmonice concordetur bonum
horum fidelium cum ordinaria paroeciae pastorali cura, sub Episcopi
regimine ad normam canonis 392, discordiam vitando et totius Ecclesiae
unitatem fovendo.
§ 2. Celebratio secundum Missale B. Ioannis XXIII locum habere potest
diebus ferialibus; dominicis autem et festis una etiam celebratio
huiusmodi fieri potest.
§ 3. Fidelibus seu sacerdotibus id petentibus, parochus celebrationes,
hac in forma extraordinaria, permittat etiam in adiunctis peculiaribus,
uti sunt matrimonia, exsequiae aut celebrationes occasionales, verbi
gratia peregrinationes.
§ 4. Sacerdotes Missali B. Ioannis XXIII utentes, idonei esse debent ac
iure non impediti.
§ 5. In ecclesiis, quae non sunt nec paroeciales nec conventuales,
Rectoris ecclesiae est concedere licentiam de qua supra.
Art. 6. In Missis iuxta Missale B. Ioannis XXIII celebratis cum populo,
Lectiones proclamari possunt etiam lingua vernacula, utendo editionibus
ab Apostolica Sede recognitis.
Art. 7. Ubi aliquis coetus fidelium laicorum, de quo in art. 5 § 1
petita a parocho non obtinuerit, de re certiorem faciat Episcopum
dioecesanum. Episcopus enixe rogatur ut eorum optatum exaudiat. Si ille
ad huiusmodi celebrationem providere non potest res ad Pontificiam
Commissionem "Ecclesia Dei" referatur.
Art. 8. Episcopus, qui vult providere huiusmodi petitionibus
christifidelium laicorum, sed ob varias causas impeditur, rem
Pontificiae Commissioni "Ecclesia Dei" committere potest, quae ei
consilium et auxilium dabit.
Art. 9, § 1. Parochus item, omnibus bene perpensis, licentiam concedere
potest utendi rituali antiquiore in administrandis sacramentis
Baptismatis, Matrimonii, Poenitentiae et Unctionis Infirmorum, bono
animarum id suadente.
§ 2. Ordinariis autem facultas conceditur celebrandi Confirmationis
sacramentum utendo Pontificali Romano antiquo, bono animarum id suadente.
§ 3. Fas est clericis in sacris constitutis uti etiam Breviario Romano a
B. Ioanne XXIII anno 1962 promulgato.
Art 10. Fas est Ordinario loci, si opportunum iudicaverit, paroeciam
personalem ad normam canonis 518 pro celebrationibus iuxta formam
antiquiorem ritus romani erigere aut rectorem vel cappellanum nominare,
servatis de iure servandis.
Art. 11. Pontificia Commissio "Ecclesia Dei" a Ioanne Paulo II anno 1988
erecta5, munus suum adimplere pergit.
Quae Commissio formam, officia et normas agendi habeat, quae Romanus
Pontifex ipsi attribuere voluerit.
Art. 12. Eadem Commissio, ultra facultates quibus iam gaudet,
auctoritatem Sanctae Sedis exercebit, vigilando de observantia et
applicatione harum dispositionum.
Quaecumque vero a Nobis hisce Litteris Apostolicis Motu proprio datis
decreta sunt, ea omnia firma ac rata esse et a die decima quarta
Septembris huius anni, in festo Exaltationis Sanctae Crucis, servari
iubemus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die septima mensis Iulii, anno Domini
MMVII, Pontificatus Nostri tertio.
BENEDICTUS PP. XVIBack to
Index Page
|